Fundar 4890 Resultados para: Pugna Autem Asor
qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias (Liber Proverbiorum 30, 33)
homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis (Liber Ecclesiastes 2, 26)
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum (Liber Ecclesiastes 5, 11)
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)
et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum (Liber Sapientiae 1, 2)
perversæ enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes (Liber Sapientiae 1, 3)
in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius (Liber Sapientiae 1, 9)
custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)
impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiæ quod infirmum est enim inutile invenitur (Liber Sapientiae 2, 11)
invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Liber Sapientiae 2, 24)