Fundar 4890 Resultados para: Pugna Autem Asor
post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema (Liber I Maccabaeorum 11, 54)
et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam (Liber I Maccabaeorum 11, 64)
et Jonatha et castra ejus adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor (Liber I Maccabaeorum 11, 67)
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
nos autem circumdederunt multæ tribulationes et multa prœlia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro (Liber I Maccabaeorum 12, 13)
cum occidisset autem sol præcepit Jonathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Jonathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia (Liber I Maccabaeorum 12, 29)
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima præsidia et declinavit in Joppen et occupavit eam (Liber I Maccabaeorum 12, 33)
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)