Mosaico decorativo

Fundar 4890 Resultados para: Pugna Autem Asor

  • et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)

  • dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta cædentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam (Liber I Regum 18, 23)

  • postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes (Liber I Regum 18, 29)

  • cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)

  • ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab junge et descende ne occupet te pluvia (Liber I Regum 18, 44)

  • nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (Liber I Regum 19, 1)

  • et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (Liber I Regum 19, 16)

  • reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei (Liber I Regum 19, 21)

  • vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)

  • respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (Liber I Regum 20, 9)

  • factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina