Mosaico decorativo

Fundar 4770 Resultados para: Pro

  • ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et præcepta ejus quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitæ tuæ ut prolongentur dies tui (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non ædificasti (Liber Deuteronomii 6, 10)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur (Liber Deuteronomii 7, 10)

  • et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terræ tuæ frumento tuo atque vindemiæ oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi (Liber Deuteronomii 7, 13)

  • sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris (Liber Deuteronomii 8, 1)

  • ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi (Liber Deuteronomii 8, 10)

  • et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)

  • ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina