Fundar 4770 Resultados para: Pro
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
caritas enim Christi urget nos æstimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt jam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei (Epistula II ad Corinthios 7, 1)
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra (Epistula II ad Corinthios 7, 4)
non solum autem in adventu ejus sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram æmulationem pro me ita ut magis gauderem (Epistula II ad Corinthios 7, 7)
igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestræ caritatis ingenitum bonum conprobans (Epistula II ad Corinthios 8, 8)
scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
