Fundar 4770 Resultados para: Pro
et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet (Evangelium secundum Matthaeum 10, 41)
cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur (Evangelium secundum Matthaeum 11, 5)
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
omnes enim prophetæ et lex usque ad Johannem prophetaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 11, 13)
tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus quia non egissent pænitentiam (Evangelium secundum Matthaeum 11, 20)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 12, 17)
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)