Fundar 4770 Resultados para: Pro
ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti (Liber Leviticus 4, 29)
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 31)
sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam (Liber Leviticus 4, 32)
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato ejus et dimittetur illi (Liber Leviticus 4, 35)
anima quæ juraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum juramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum (Liber Leviticus 5, 4)
agat pænitentiam pro peccato (Liber Leviticus 5, 5)
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus (Liber Leviticus 5, 6)
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum (Liber Leviticus 5, 7)
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput ejus ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur (Liber Leviticus 5, 8)
et asperget de sanguine ejus parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum ejus quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 9)
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 10)
quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures vel duos pullos columbæ offeret pro peccato similam partem œphi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 11)
