Fundar 1180 Resultados para: Pot
adnuntiate quæ ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul (Liber Isaiae 41, 23)
glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo (Liber Isaiae 43, 20)
contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit (Liber Isaiae 46, 2)
veniet super te malum et nescies ortum ejus et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies (Liber Isaiae 47, 11)
numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui (Liber Isaiae 49, 15)
numquid tolletur a forte præda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit (Liber Isaiae 49, 24)
elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces (Liber Isaiae 51, 17)
quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est (Liber Isaiae 55, 6)
impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Liber Isaiae 57, 20)
et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis (Liber Isaiae 65, 23)
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti (Liber Ieremiae 3, 5)