Fundar 1180 Resultados para: Pot
quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)
egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (Liber Ruth 1, 21)
erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz (Liber Ruth 2, 1)
lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit (Liber Ruth 3, 3)
respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)
si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos (Liber I Samuelis 2, 25)
factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre (Liber I Samuelis 3, 2)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat (Liber I Samuelis 4, 15)
et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis (Liber I Samuelis 6, 20)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)
erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi (Liber I Samuelis 14, 52)
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum (Liber I Samuelis 15, 22)
