Mosaico decorativo

Fundar 551 Resultados para: Populus

  • invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)

  • exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum (Liber I Regum 18, 37)

  • quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus (Liber I Regum 18, 39)

  • dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)

  • qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20, 42)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)

  • verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis (Liber I Regum 22, 44)

  • misitque ad Josaphat regem Juda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad prœlium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui (Liber II Regum 3, 7)

  • quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus (Liber II Regum 6, 30)

  • et egressus populus diripuit castra Syriæ factusque est modius similæ statere uno et duo modii hordei statere uno juxta verbum Domini (Liber II Regum 7, 16)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)

  • venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua (Liber II Regum 8, 21)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina