Fundar 2807 Resultados para: Populus Israel
iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus (Liber II Samuelis 10, 13)
videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter (Liber II Samuelis 10, 15)
fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)
videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon (Liber II Samuelis 10, 19)
factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)
et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)
et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12, 7)
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israël et Juda et si parva sunt ista adiciam tibi multo majora (Liber II Samuelis 12, 8)
tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israël et in conspectu solis (Liber II Samuelis 12, 12)
quæ respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israël noli facere stultitiam hanc (Liber II Samuelis 13, 12)
et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi (Liber II Samuelis 13, 13)