Mosaico decorativo

Fundar 2807 Resultados para: Populus Israel

  • et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)

  • olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns (Liber I Samuelis 9, 9)

  • ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9, 13)

  • hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)

  • et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventæ sunt et cujus erunt optima quæque Israël nonne tibi et omni domui patris tui (Liber I Samuelis 9, 20)

  • respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)

  • et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos (Liber I Samuelis 10, 18)

  • et adplicuit Samuhel omnes tribus Israël et cecidit sors tribus Beniamin (Liber I Samuelis 10, 20)

  • et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex (Liber I Samuelis 10, 24)

  • et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël (Liber I Samuelis 11, 2)

  • et dixerunt ad eum seniores Jabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israël et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te (Liber I Samuelis 11, 3)

  • venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina