Mosaico decorativo

Fundar 2807 Resultados para: Populus Israel

  • ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)

  • locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quæ sanctificantur a filiis Israël tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna (Liber Numeri 18, 8)

  • primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israël tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis (Liber Numeri 18, 11)

  • omne quod ex voto reddiderint filii Israël tuum erit (Liber Numeri 18, 14)

  • omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)

  • dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)

  • ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum (Liber Numeri 18, 22)

  • præcipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israël decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimæ (Liber Numeri 18, 26)

  • et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguja reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israël et moriamini (Liber Numeri 18, 32)

  • ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum (Liber Numeri 19, 2)

  • colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est (Liber Numeri 19, 9)

  • cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo (Liber Numeri 19, 10)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina