Fundar 8616 Resultados para: Pó
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent (Liber Numeri 6, 4)
omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus (Liber Numeri 6, 5)
omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur (Liber Numeri 6, 6)
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima (Liber Numeri 6, 9)
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum (Liber Numeri 6, 18)
et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput ejus (Liber Numeri 6, 19)
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum (Liber Numeri 6, 20)
ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ exceptis his quæ invenerit manus ejus juxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ (Liber Numeri 6, 21)
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris (Liber Numeri 7, 9)
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium (Liber Numeri 7, 13)
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium (Liber Numeri 7, 19)