Fundar 8616 Resultados para: Pó
sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
non potestis mensæ Domini participes esse et mensæ dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 21)
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Judæi sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus (Epistula I ad Corinthios 12, 13)