Fundar 8616 Resultados para: Pó
et adpropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum et inponens illum in jumentum suum duxit in stabulum et curam ejus egit (Evangelium secundum Lucam 10, 34)
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum (Evangelium secundum Lucam 11, 6)
et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem (Evangelium secundum Lucam 11, 12)
porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma ejus aufert in quibus confidebat et spolia ejus distribuit (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
factum est autem cum hæc diceret extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit (Evangelium secundum Lucam 11, 34)