Fundar 8616 Resultados para: Pó
Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ. (Prophetia Danielis 8, 6)
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)
Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impundes facie, et intelligens propositiones. (Prophetia Danielis 8, 23)
et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum (Prophetia Danielis 8, 24)
Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)
Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ. (Prophetia Danielis 9, 6)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)
Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)
Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)