Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi (Prophetia Ezechielis 35, 2)

  • eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ (Prophetia Ezechielis 35, 5)

  • eo quod dixeris duæ gentes et duæ terræ meæ erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi (Prophetia Ezechielis 35, 10)

  • propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi (Prophetia Ezechielis 36, 3)

  • propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • et adducam super vos homines populum meum Israël et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 36, 15)

  • fili hominis domus Israël habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis juxta inmunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me (Prophetia Ezechielis 36, 17)

  • et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam (Prophetia Ezechielis 36, 18)

  • et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina