Fundar 8616 Resultados para: Pó
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam (Liber Ecclesiasticus 47, 27)
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi (Liber Ecclesiasticus 48, 4)
qui dejecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo (Liber Ecclesiasticus 48, 6)
qui ungues reges ad pænitentiam et prophetas facis successores post te (Liber Ecclesiasticus 48, 8)
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Jacob (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus ejus in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
in omnibus istis non pænituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum dejecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram (Liber Ecclesiasticus 48, 16)
in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
memoria Josiæ in conpositione odoris facti opus pigmentarii (Liber Ecclesiasticus 49, 1)
nam reliquerunt legem Potentis reges Judæ et contempserunt timorem Dei (Liber Ecclesiasticus 49, 6)