Fundar 8616 Resultados para: Pó
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus (Liber Exodus 10, 2)
introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10, 3)
et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis (Liber Exodus 10, 10)
quæ ascenderunt super universam terram Ægypti et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt (Liber Exodus 10, 14)
operueruntque universam superficiem terræ vastantes omnia devorata est igitur herba terræ et quicquid pomorum in arboribus fuit quæ grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ in cuncta Ægypto (Liber Exodus 10, 15)
respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam (Liber Exodus 10, 29)
et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum et post hæc dimittet vos et exire conpellet (Liber Exodus 11, 1)
dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea (Liber Exodus 11, 2)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)
eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (Liber Exodus 11, 6)
descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hæc egrediemur (Liber Exodus 11, 8)
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni (Liber Exodus 12, 4)