Fundar 8616 Resultados para: Pó
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta (Liber Sapientiae 14, 16)
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine (Liber Sapientiae 14, 17)
et hæc fuit vitæ humanæ deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt (Liber Sapientiae 14, 21)
tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia (Liber Sapientiae 15, 1)
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat (Liber Sapientiae 15, 8)
sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere (Liber Sapientiae 15, 12)
omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi (Liber Sapientiae 15, 14)
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere (Liber Sapientiae 15, 16)
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus (Liber Sapientiae 15, 19)
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram (Liber Sapientiae 16, 2)
oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur (Liber Sapientiae 16, 4)
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio (Liber Sapientiae 16, 11)