Fundar 8616 Resultados para: Pó
responderunt vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus (Liber Exodus 2, 19)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (Liber Exodus 3, 4)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)
sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israël de Ægypto (Liber Exodus 3, 10)
qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Ægypto immolabis Deo super montem istum (Liber Exodus 3, 12)
extendam enim manum meam et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis quæ facturus sum in medio eorum post hæc dimittet vos (Liber Exodus 3, 20)
daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui (Liber Exodus 3, 21)
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Ægyptum (Liber Exodus 3, 22)
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4, 1)
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga (Liber Exodus 4, 2)
loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (Liber Exodus 4, 15)