Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)

  • ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur (Liber Iudith 5, 28)

  • porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea hæc putas impleri non posse (Liber Iudith 6, 5)

  • ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)

  • porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)

  • cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt (Liber Iudith 6, 14)

  • finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior (Liber Iudith 6, 16)

  • postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israël (Liber Iudith 6, 21)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)

  • porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi præcepit aquæductum eorum (Liber Iudith 7, 6)

  • erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina