Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)

  • ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur (Liber Esdrae 6, 4)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus (Liber Esdrae 6, 8)

  • a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur (Liber Esdrae 6, 11)

  • Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)

  • post hæc autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Sarajæ filii Azariæ filii Helciæ (Liber Esdrae 7, 1)

  • a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël et de sacerdotibus ejus et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat (Liber Esdrae 7, 13)

  • et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)

  • et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)

  • vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus janitoribus Nathinneis et ministris domus Dei hujus ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos (Liber Esdrae 7, 24)

  • tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina