Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis (Liber II Paralipomenon 9, 12)

  • erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore (Liber II Paralipomenon 9, 16)

  • exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Ægypti (Liber II Paralipomenon 9, 26)

  • pater tuus durissimo jugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus (Liber II Paralipomenon 10, 5)

  • iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo (Liber II Paralipomenon 10, 6)

  • qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore (Liber II Paralipomenon 10, 7)

  • dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva jugum quod inposuit nobis pater tuus (Liber II Paralipomenon 10, 9)

  • at illi responderunt ut juvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit jugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei (Liber II Paralipomenon 10, 10)

  • pater meus inposuit vobis jugum grave et ego majus pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 11)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina