Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit (Liber II Paralipomenon 6, 28)

  • si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac (Liber II Paralipomenon 6, 29)

  • externum quoque qui non est de populo tuo Israël si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 32)

  • tu exaudies de cælo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terræ nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israël et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber II Paralipomenon 6, 33)

  • si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)

  • ut exaudias de cælo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias judicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori (Liber II Paralipomenon 6, 39)

  • nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset majestas Domini templum Domini (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino (Liber II Paralipomenon 7, 4)

  • mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus (Liber II Paralipomenon 7, 5)

  • sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina