Fundar 8616 Resultados para: Pó
omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit (Liber I Paralipomenon 16, 26)
adferte Domino familiæ populorum adferte Domino gloriam et imperium (Liber I Paralipomenon 16, 28)
benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usque in æternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino (Liber I Paralipomenon 16, 36)
porro Obededom et fratres ejus sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit janitores (Liber I Paralipomenon 16, 38)
et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 41)
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios (Liber I Paralipomenon 16, 42)
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ (Liber I Paralipomenon 16, 43)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)
manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)
et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)