Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)

  • qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus (Liber I Regum 12, 5)

  • iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (Liber I Regum 12, 6)

  • qui dixerunt ei si hodie obœdieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus (Liber I Regum 12, 7)

  • dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac jugum quod inposuit pater tuus super nos (Liber I Regum 12, 9)

  • et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit jugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei (Liber I Regum 12, 10)

  • et nunc pater meus posuit super vos jugum grave ego autem addam super jugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 11)

  • venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia (Liber I Regum 12, 12)

  • responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant (Liber I Regum 12, 13)

  • et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)

  • videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)

  • misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israël et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem (Liber I Regum 12, 18)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina