Fundar 8616 Resultados para: Pó
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus cælorum (Liber II Samuelis 22, 12)
liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant (Liber II Samuelis 22, 18)
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis (Liber II Samuelis 22, 28)
docens manus meas ad prœlium et conponens quasi arcum æreum brachia mea (Liber II Samuelis 22, 35)
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi (Liber II Samuelis 22, 44)
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me (Liber II Samuelis 22, 48)
post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium (Liber II Samuelis 23, 9)
cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda (Liber II Samuelis 23, 10)
et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim (Liber II Samuelis 23, 11)
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
et David erat in præsidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem (Liber II Samuelis 23, 14)