Mosaico decorativo

Fundar 8616 Resultados para: Pó

  • post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli (Liber Iudicum 1, 1)

  • et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus (Liber Iudicum 1, 9)

  • at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius (Liber Iudicum 1, 15)

  • fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)

  • postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)

  • ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)

  • dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam (Liber Iudicum 2, 6)

  • servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)

  • et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas (Liber Iudicum 2, 9)

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina