Fundar 8616 Resultados para: Pó
qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)
ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita (Liber Genesis 25, 32)
orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara (Liber Genesis 26, 1)
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo (Liber Genesis 26, 3)
et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26, 4)
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam (Liber Genesis 26, 9)
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)
habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiæ plurimum ob hæc invidentes ei Palestini (Liber Genesis 26, 14)
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde (Liber Genesis 26, 16)
qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit juramentum inter nos et ineamus fœdus (Liber Genesis 26, 28)