Fundar 8616 Resultados para: Pó
cumque occumberet sol præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os ejus saxa ingentia quæ permanent usque in præsens (Liber Iosue 10, 27)
de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam (Liber Iosue 10, 31)
eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internicionem (Liber Iosue 10, 33)
percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël (Liber Iosue 10, 41)
egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quæ est in litore maris equi quoque et currus inmensæ multitudinis (Liber Iosue 11, 4)
multo tempore pugnavit Josue contra reges istos (Liber Iosue 11, 18)
in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit (Liber Iosue 11, 21)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem (Liber Iosue 12, 1)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)
et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)