Fundar 358 Resultados para: Oro
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro (Evangelium secundum Lucam 11, 43)
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis (Evangelium secundum Lucam 20, 46)
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus (Evangelium secundum Ioannem 11, 1)
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)
et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)