Fundar 358 Resultados para: Oro
ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)
et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram (Prophetia Ezechielis 16, 55)
non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 56)
et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo (Prophetia Ezechielis 16, 61)
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt libationes suas (Prophetia Ezechielis 20, 28)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (Prophetia Ezechielis 22, 11)
nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)
quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ (Prophetia Ezechielis 23, 11)
denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore ejus (Prophetia Ezechielis 23, 18)
in via sororis tuæ ambulasti et dabo calicem ejus in manu tua (Prophetia Ezechielis 23, 31)
hæc dicit Dominus Deus calicem sororis tuæ bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quæ es capacissima (Prophetia Ezechielis 23, 32)