Fundar 358 Resultados para: Oro
et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)
de filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me (Liber Nehemiae 13, 28)
hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita ejus si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (Liber Thobis 3, 21)
quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi (Liber Thobis 5, 2)
et nunc Domine tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum (Liber Thobis 8, 9)
excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis (Liber Iudith 3, 10)
Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)
et ibant filii ejus et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis (Liber Iob 1, 4)
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus (Liber Iob 17, 14)
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo (Liber Iob 19, 9)
ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi (Liber Iob 31, 36)
numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te (Liber Iob 39, 10)