Fundar 83 Resultados para: Oportet
dicens ne timeas Paule Cæsari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum (Actus Apostolorum 27, 24)
in insulam autem quandam oportet nos devenire (Actus Apostolorum 27, 26)
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)
dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
si gloriari oportet quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor (Epistula II ad Corinthios 11, 30)
si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui (Epistula ad Ephesios 6, 20)