Fundar 42 Resultados para: Operatur
et omne opus electum justificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur justitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
operatur in disciplina et quærit requiescere laxa manus illi et quærit libertatem (Liber Ecclesiasticus 33, 26)
Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi (Actus Apostolorum 10, 35)
ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum (Epistula ad Romanos 4, 4)
ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui justificat impium reputatur fides ejus ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 5)
lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec prævaricatio (Epistula ad Romanos 4, 15)
non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur (Epistula ad Romanos 5, 3)
dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio (Epistula ad Romanos 13, 10)
et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Epistula I ad Corinthios 12, 11)