Fundar 1192 Resultados para: Ope
servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israël (Prophetia Ezechielis 48, 19)
Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciæ Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago Ipse autem Daniel erat in foribus regis. (Prophetia Danielis 2, 49)
Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago viri isti contempserunt, rex, decretum tuum deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)
quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)
Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt Vere rex. (Prophetia Danielis 3, 91)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)
Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. (Prophetia Danielis 8, 27)
Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)
Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius. (Prophetia Danielis 11, 10)