Fundar 945 Resultados para: Omnia
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)
et procidens conservus ejus rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)
videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
dicit illi adulescens omnia hæc custodivi quid adhuc mihi deest (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
aspiciens autem Jesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes accipietis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 22)
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias (Evangelium secundum Matthaeum 23, 5)
amen dico vobis venient hæc omnia super generationem istam (Evangelium secundum Matthaeum 23, 36)
ipse autem respondens dixit eis videtis hæc omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)