Fundar 945 Resultados para: Omnia
quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Canticum Canticorum 4, 10)
mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi (Canticum Canticorum 7, 13)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Liber Sapientiae 1, 7)
quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur (Liber Sapientiae 1, 10)
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)
transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (Liber Sapientiae 7, 11)
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles (Liber Sapientiae 7, 23)
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit (Liber Sapientiae 7, 27)
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Liber Sapientiae 8, 1)
et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur (Liber Sapientiae 8, 5)
Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)