Fundar 540 Resultados para: Omni
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
et ejecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem (Liber I Maccabaeorum 13, 48)
et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum et fecit introitum in insulis maris (Liber I Maccabaeorum 14, 5)
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista (Liber I Maccabaeorum 14, 46)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quæ abolendæ erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala (Liber II Maccabaeorum 3, 1)
at ille pro his quæ habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiæ deferenda (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur (Liber II Maccabaeorum 3, 22)
Nicanor autem ut conperit Judam esse in locis Samariæ cogitavit die sabbati cum omni impetu committere (Liber II Maccabaeorum 15, 1)