Mosaico decorativo

Fundar 1451 Resultados para: Omnes

  • LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui (Lamentationes 1, 12)

  • SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda (Lamentationes 1, 15)

  • SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei (Lamentationes 1, 21)

  • THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens (Lamentationes 1, 22)

  • SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)

  • FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus (Lamentationes 2, 16)

  • LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terræ (Lamentationes 3, 34)

  • FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici (Lamentationes 3, 46)

  • SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me (Lamentationes 3, 61)

  • et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)

  • hic liber mandatorum Dei et lex quæ est in æternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem (Liber Baruch 4, 1)

  • et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina