Fundar 201 Resultados para: Oculos
quomodo autem nunc videat nescimus aut quis ejus aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate ætatem habet ipse de se loquatur (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
a sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati (Evangelium secundum Ioannem 9, 32)
alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
excæcavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
ejectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit (Actus Apostolorum 9, 40)
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)
incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos (Actus Apostolorum 28, 27)
non est timor Dei ante oculos eorum (Epistula ad Romanos 3, 18)
sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Epistula ad Romanos 11, 8)