Fundar 557 Resultados para: Nobis

  • ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo (Epistula ad Ephesios 1, 9)

  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (Epistula ad Ephesios 4, 6)

  • estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis (Epistula ad Ephesios 4, 32)

  • et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiæ in cælestibus (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu (Epistula ad Colossenses 1, 8)

  • delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci (Epistula ad Colossenses 2, 14)

  • orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)

  • ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina