Fundar 12904 Resultados para: No
et fumus tormentorum eorum in sæcula sæculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus et si quis acceperit caracterem nominis ejus (Apocalypsis Ioannis 14, 11)
et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos (Apocalypsis Ioannis 14, 13)
et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta (Apocalypsis Ioannis 14, 20)
et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei (Apocalypsis Ioannis 15, 1)
et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis ejus stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei (Apocalypsis Ioannis 15, 2)
quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua manifestata sunt (Apocalypsis Ioannis 15, 4)
et æstuaverunt homines æstu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt pænitentiam ut darent illi gloriam (Apocalypsis Ioannis 16, 9)
et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus et vulneribus suis et non egerunt pænitentiam ex operibus suis (Apocalypsis Ioannis 16, 11)
et septimus effudit fialam suam in ærem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est (Apocalypsis Ioannis 16, 17)
et omnis insula fugit et montes non sunt inventi (Apocalypsis Ioannis 16, 20)
cum qua fornicati sunt reges terræ et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus (Apocalypsis Ioannis 17, 2)
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiæ habentem capita septem et cornua decem (Apocalypsis Ioannis 17, 3)