Fundar 1395 Resultados para: Negotiatum Regem David:
igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)
et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom (Liber II Samuelis 18, 5)
et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (Liber II Samuelis 18, 7)
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)
sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso (Liber II Samuelis 18, 13)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)
ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum (Liber II Samuelis 19, 5)
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem (Liber II Samuelis 19, 10)
rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus (Liber II Samuelis 19, 11)
fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem (Liber II Samuelis 19, 12)
et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui (Liber II Samuelis 19, 14)