Mosaico decorativo

Fundar 1395 Resultados para: Negotiatum Regem David:

  • factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1, 1)

  • in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit (Liber II Samuelis 1, 2)

  • dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israël fugi (Liber II Samuelis 1, 3)

  • et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1, 4)

  • dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Jonathan filius ejus (Liber II Samuelis 1, 5)

  • adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo (Liber II Samuelis 1, 11)

  • dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)

  • et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini (Liber II Samuelis 1, 14)

  • vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1, 15)

  • et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)

  • planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)

  • igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina