Fundar 558 Resultados para: Moses et nubes voce carissimi
et ait Moses si non tu ipse præcedes ne educas nos de loco isto (Liber Exodus 33, 15)
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini (Liber Exodus 34, 5)
festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (Liber Exodus 34, 29)
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus dicens (Liber Exodus 35, 4)
dixitque Moses ad filios Israël ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda (Liber Exodus 35, 31)
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (Liber Exodus 36, 2)
jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (Liber Exodus 36, 6)
quæ postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis (Liber Exodus 39, 43)
fecitque Moses omnia quæ præceperat Dominus (Liber Exodus 40, 14)
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas (Liber Exodus 40, 16)
laveruntque Moses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes (Liber Exodus 40, 29)