Fundar 1369 Resultados para: Moses Et Terram
nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram (Prophetia Ezechielis 39, 16)
et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi (Prophetia Ezechielis 39, 28)
in visionibus Dei adduxit me in terram Israël et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum (Prophetia Ezechielis 40, 2)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet (Prophetia Ezechielis 47, 13)
et dividetis terram istam vobis per tribus Israël (Prophetia Ezechielis 47, 21)
et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)
Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caëlum, et aspectus illius in omnem terram (Prophetia Danielis 4, 17)