Mosaico decorativo

Fundar 745 Resultados para: Meum

  • et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis (Liber Ieremiae 12, 3)

  • et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut jurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum jurare in Baal ædificabuntur in medio populi mei (Liber Ieremiae 12, 16)

  • et dispergam eos ventilabro in portis terræ interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi (Liber Ieremiae 15, 7)

  • propter hoc hæc dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos (Liber Ieremiae 15, 19)

  • Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terræ et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quæ eis non profuit (Liber Ieremiae 16, 19)

  • et ædificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quæ non præcepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum (Liber Ieremiae 19, 5)

  • audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum ejecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 2)

  • ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus (Liber Ieremiae 23, 9)

  • et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israël (Liber Ieremiae 23, 13)

  • propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 28)

  • ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina